Bar 6

1Exemplar epistolae, quam misit Ieremias ad abducendos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut annunciaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo. PROPTER peccata, quae peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babyloniorum. 2Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis usque ad generationes septem: post hoc autem educam vos inde cum pace. 3Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos, et argenteos, et lapideos, et ligneos in humeris portari, ostentantes metum Gentibus. 4Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis. 5Visa itaque turba de retro, et ab ante, adorantes, dicite in cordibus vestris: Te oportet adorari Domine. 6Angelus enim meus vobiscum est: ipse autem exquiram animas vestras. 7Nam ligna ipsorum polita a fabro, ipsa etiam inaurata, et inargentata falsa sunt, et non possunt loqui. 8Et sicut virgini amanti ornamenta: ita accepto auro fabricati sunt. 9Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum: unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum, et argentum, et erogant illud in semetipsos. 10Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant: et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos. 11Hi autem non liberantur ab aerugine, et tinea. 12Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus, qui est plurimus inter eos. 13Sceptrum autem habet ut homo, sicut iudex regionis, qui in se peccantem non interficit. 14Habet etiam in manu gladium, et securim, se autem de bello, et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii. 15Non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum: 16Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium. 17Et sicut alicui, qui regem offendit, circumseptae sunt ianuae: aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum, ita tutantur sacerdotes ostia clausuris, et seris, ne a latronibus expolientur. 18Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt: sunt autem sicut trabes in domo. 19Corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt. 20Nigrae fiunt facies eorum a fumo, qui in domo fit. 21Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuae, et hirundines, et aves etiam similiter et cattae. 22Unde sciatis quia non sunt dii. Ne ergo timueritis eos. 23Aurum etiam, quod habent, ad speciem est. Nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebunt: neque enim dum conflarentur, sentiebant. 24Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis. 25Sine pedibus in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus. Confundantur etiam qui colunt ea. 26Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt: neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit, sed sicut mortuis humeri eorum illis apponentur. 27Hostias illorum vendunt Sacerdotes ipsorum, et abutuntur: similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti aliquid impertiunt, 28de sacrificiis eorum foetae, et menstruatae contingunt. Sciens itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos. 29Unde enim vocantur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis: 30et in domibus eorum sacerdotes sedent, habentes tunicas scissas, et capita, et barbam rasam, quorum capita nuda sunt. 31Rugiunt autem clamantes contra deos suos, sicut in coena mortui. 32Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas, et filios suos. 33Neque siquid mali patiuntur ab aliquo, neque siquid boni, poterunt retribuere: neque regem constituere possunt, neque auferre. 34Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Siquis illis votum voverit, et non reddiderit; neque hoc requirunt. 35Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt. 36Hominem caecum ad visum non restituunt, de necessitate hominem non liberabunt. 37Viduae non miserebuntur, neque orphanis benefacient. 38Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei. Qui autem colunt ea, confundentur. 39Quomodo ergo aestimandum est, aut dicendum, illos esse deos? 40Adhuc enim ipsis Chaldaeis non honorantibus ea: qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui: 41quasi possint sentire qui non habent motum, et ipsi cum intellexerint, relinquent ea: sensum enim non habent ipsi dii illorum. 42Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum. 43Cum autem aliqua ex ipsis attracta ab aliquo transeunte dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis eius diruptus sit. 44Omnia autem quae illi fiunt, falsa sunt. Quomodo aestimandum, aut dicendum est, illos esse deos? 45A fabris autem, et ab aurificibus facta sunt. Nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes. 46Aurifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis. Numquid ergo possunt ea, quae fabricata sunt ab ipsis, esse dii? 47Reliquerunt autem falsa, et opprobrium postea futuris. 48Nam cum supervenerit illis praelium, et mala; cogitant sacerdotes apud se, ubi se abscondant cum illis. 49Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt? 50Nam cum sint lignea, et lapidea inaurata, et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis Gentibus, et regibus: quae manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis. 51Unde ergo notum est, quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est? 52Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt. 53Iudicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab iniuria: quia nihil possunt, sicut corniculae inter medium caeli, et terrae. 54Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, et lapideorum argenteorum, et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur: ipsi vero sicut trabes in medio comburentur. 55Regi autem, et bello non resistent. Quomodo ergo aestimandum est, aut recipiendum quia dii sunt? 56Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati, quibus iniqui fortiores sunt: 57Aurum, et argentum, et vestimentum, quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent. 58Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam: aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud: vel ostium in domo, quod custodit quae in pace sunt, quam falsi dii. 59Sol quidem, et luna, ac sidera cum sint splendida, et emissa ad utilitates, obaudiunt. 60Similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat. 61Et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare in universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis. 62Ignis etiam missus desuper ut consumat montes, et silvas, facit quod praeceptum est ei. Haec autem neque speciebus, neque virtutibus uni eorum similia sunt. 63Unde neque existimandum est, neque dicendum, illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare, neque quidquam facere hominibus. 64Scientes itaque quia non sunt dii, ne ergo timueritis eos. 65Neque enim regibus maledicent, neque benedicent. 66Signa etiam in caelo Gentibus non ostendunt, neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna. 67Bestiae meliores sunt illis, quae possunt fugere sub tectum, ac prodesse sibi. 68Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii: propter quod ne timeatis eos. 69Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit: ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati. 70Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet. Similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati: 71A purpura quoque et murice, quae supra illos tenent, scietis itaque quia non sunt dii. Ipsi etiam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione. 72Melior est homo iustus, qui non habet simulacra: nam erit longe ab opprobriis.
Copyright information for VulgS